Trouvé 5078 Résultats pour: Pro
Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, (Epistula ad Romanos 11, 30)
ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur. (Epistula ad Romanos 11, 31)
et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. (Epistula ad Romanos 12, 2)
Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; (Epistula ad Romanos 12, 6)
Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; (Epistula ad Romanos 12, 17)
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)
Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)
Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)
Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. (Epistula ad Romanos 14, 12)