Trouvé 5078 Résultats pour: Pro
Dixitque Ioas ad sacerdotes: “Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, (Liber II Regum 12, 5)
et in caementariis et in his, qui caedebant saxa, et ut emerent ligna et lapides de lapicidinis, ut instaurarentur sartatecta domus Domini, et pro universis, quae indigebant expensa ad muniendam domum. (Liber II Regum 12, 13)
Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebatur in templum Domini, quia sacerdotum erat. (Liber II Regum 12, 17)
Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum, et mortuus est; et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo. (Liber II Regum 12, 22)
Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo. (Liber II Regum 13, 9)
Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos. (Liber II Regum 13, 21)
Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus. (Liber II Regum 13, 23)
Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo. (Liber II Regum 13, 24)
Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli. (Liber II Regum 13, 25)
filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur”. (Liber II Regum 14, 6)
Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem. (Liber II Regum 14, 7)
Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum?”. (Liber II Regum 14, 10)