Trouvé 5078 Résultats pour: Pro
Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. (Liber I Regum 22, 35)
Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. (Liber I Regum 22, 40)
Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber I Regum 22, 46)
Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. (Liber I Regum 22, 47)
Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)
Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo. (Liber I Regum 22, 51)
Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)
egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo?”. Qui respondit: “Et ego novi, silete”. (Liber II Regum 2, 3)
accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo?”. Et ait: “Et ego novi, silete”. (Liber II Regum 2, 5)
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem. (Liber II Regum 2, 7)
Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: “Requievit spiritus Eliae super Eliseum”. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)
dixeruntque illi: “Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium”. Qui ait: “Nolite mittere!”. (Liber II Regum 2, 16)