Trouvé 24 Résultats pour: Portantes
Filii Iudae portantes clipeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium. (Liber I Paralipomenon 12, 25)
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)
Sed et filii Israel et Iudae, qui habitabant in urbibus Iudae, obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum, quae sanctificabant Domino Deo suo; atque universa portantes fecerunt acervos plurimos. (Liber II Paralipomenon 31, 6)
In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria. (Liber Nehemiae 13, 15)
Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos. (Liber Psalmorum 126, 6)
Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari. (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini. (Liber Ieremiae 17, 26)
Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae. (Prophetia Zachariae 12, 3)
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 18)
Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. (Evangelium secundum Lucam 24, 1)
Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes; (Epistula ad Hebraeos 13, 13)