Trouvé 2849 Résultats pour: Populus Israel
et, cum populus recenseretur, nullus ex eis repertus est. (Liber Iudicum 21, 9)
Populusque valde doluit de Beniamin, quia fecerat Dominus confractionem in tribubus Israel. (Liber Iudicum 21, 15)
Et dixerunt: “Possessio eorum, qui effugerunt, erit Beniamin, ne una tribus deleatur ex Israel. (Liber Iudicum 21, 17)
Filii quoque Israel reversi sunt inde illo tempore unusquisque ad tribum et familiam suam in possessionem suam. (Liber Iudicum 21, 24)
In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 21, 25)
Quae respondit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. (Liber Ruth 1, 16)
Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino, Deo Israel, ad quem venisti et sub cuius confugisti alas”. (Liber Ruth 2, 12)
Noli ergo metuere, sed, quidquid dixeris mihi, faciam tibi; scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse fortem. (Liber Ruth 3, 11)
Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. (Liber Ruth 4, 7)
Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: “Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel. Fortiter age in Ephratha et fac tibi celebre nomen in Bethlehem! (Liber Ruth 4, 11)
Dixeruntque mulieres ad Noemi: “Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel (Liber Ruth 4, 14)
Tunc Heli ait ei: “Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum”. (Liber I Samuelis 1, 17)