Mosaico decorativo

Trouvé 2849 Résultats pour: Populus Israel

  • Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; (Liber Iudicum 10, 8)

  • in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. (Liber Iudicum 10, 9)

  • Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim”. (Liber Iudicum 10, 10)

  • Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos”. (Liber Iudicum 10, 15)

  • Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel. (Liber Iudicum 10, 16)

  • Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)

  • Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad”. (Liber Iudicum 10, 18)

  • In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. (Liber Iudicum 11, 4)

  • Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. (Liber Iudicum 11, 11)

  • Quibus ille respondit: “Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam”. (Liber Iudicum 11, 13)

  • “Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon. (Liber Iudicum 11, 15)

  • Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades; (Liber Iudicum 11, 16)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina