Trouvé 2849 Résultats pour: Populus Israel
Et dixit Dominus ad eum: “Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; (Prophetia Osee 1, 4)
et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel”. (Prophetia Osee 1, 5)
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. (Prophetia Osee 1, 6)
Et dixit: “Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis. (Prophetia Osee 1, 9)
Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. (Prophetia Osee 2, 1)
Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. (Prophetia Osee 2, 2)
Dicite fratribus vestris: “Populus meus” et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”. (Prophetia Osee 2, 3)
et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu””. (Prophetia Osee 2, 26)
Et dixit Dominus ad me: “Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum”. (Prophetia Osee 3, 1)
Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. (Prophetia Osee 3, 4)
Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)
“Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; (Prophetia Osee 4, 1)