Trouvé 2849 Résultats pour: Populus Israel
Et propheta et sacerdos et populus, qui dicit: “Onus Domini”, visitabo super virum illum et super domum eius. (Liber Ieremiae 23, 34)
“Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iudae, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. (Liber Ieremiae 24, 5)
Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: “Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos”. (Liber Ieremiae 25, 15)
“Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. (Liber Ieremiae 25, 27)
Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 7)
Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: “Morte moriaris! (Liber Ieremiae 26, 8)
Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”?”. Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 9)
Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. (Liber Ieremiae 26, 16)
et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros: (Liber Ieremiae 27, 4)
Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? (Liber Ieremiae 27, 13)
quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem: (Liber Ieremiae 27, 21)
“Haec dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis. (Liber Ieremiae 28, 2)