Trouvé 2849 Résultats pour: Populus Israel
Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. (Liber II Paralipomenon 15, 4)
Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)
si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15, 13)
Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. (Liber II Paralipomenon 15, 17)
Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. (Liber II Paralipomenon 16, 1)
“Foedus inter me et te est et inter patrem meum et patrem tuum; quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut, rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere”. (Liber II Paralipomenon 16, 3)
Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universa horrea urbium Nephthali. (Liber II Paralipomenon 16, 4)
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 16, 11)
Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel. (Liber II Paralipomenon 17, 1)
sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel. (Liber II Paralipomenon 17, 4)
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”. (Liber II Paralipomenon 18, 3)
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 4)