Mosaico decorativo

Trouvé 2849 Résultats pour: Populus Israel

  • Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)

  • Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)

  • Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)

  • Moysi quoque dixit: “Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)

  • Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo”. (Liber Exodus 24, 2)

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)

  • Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. (Liber Exodus 24, 5)

  • Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel. (Liber Exodus 24, 9)

  • Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est. (Liber Exodus 24, 10)

  • Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)

  • Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina