Mosaico decorativo

Trouvé 2849 Résultats pour: Populus Israel

  • Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria. (Liber II Regum 10, 36)

  • Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. (Liber II Regum 11, 17)

  • Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)

  • Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis. (Liber II Regum 11, 20)

  • Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 12, 4)

  • Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis. (Liber II Regum 13, 1)

  • Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo. (Liber II Regum 13, 2)

  • Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. (Liber II Regum 13, 3)

  • Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae. (Liber II Regum 13, 4)

  • Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. (Liber II Regum 13, 5)

  • Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. (Liber II Regum 13, 6)

  • Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 13, 8)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina