Trouvé 1932 Résultats pour: Poder De Deus
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? (Prophetia Amos 3, 8)
Propterea haec dicit Dominus Deus: “Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae”. (Prophetia Amos 3, 11)
Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus exercituum: (Prophetia Amos 3, 13)
Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: “Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis; (Prophetia Amos 4, 2)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 4, 5)
“Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 11)
quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius. (Prophetia Amos 4, 13)
Quia haec dicit Dominus Deus: “Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel”. (Prophetia Amos 5, 3)
Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)
Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. (Prophetia Amos 5, 15)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. (Prophetia Amos 5, 16)
Et migrare vos faciam trans Damascum”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius. (Prophetia Amos 5, 27)