Trouvé 1932 Résultats pour: Poder De Deus
Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? (Prophetia Ezechielis 26, 15)
Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, (Prophetia Ezechielis 26, 19)
in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 21)
et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”. (Prophetia Ezechielis 27, 3)
“Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: “Deus ego sum et in cathedra deorum sedeo in corde maris!”, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. (Prophetia Ezechielis 28, 2)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod fecisti cor tuum quasi cor Dei, (Prophetia Ezechielis 28, 6)
Numquid dicens loqueris: “Deus ego sum!” coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus in manu occidentium te? (Prophetia Ezechielis 28, 9)
Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 10)
et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; (Prophetia Ezechielis 28, 12)
et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui, et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea. (Prophetia Ezechielis 28, 22)
Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 24)
Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; (Prophetia Ezechielis 28, 25)