Trouvé 114 Résultats pour: Pax
In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”. (Liber Isaiae 22, 25)
et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. (Liber Isaiae 32, 17)
Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint, (Liber Isaiae 35, 9)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est”. Et dixit: “Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis”. (Liber Isaiae 39, 8)
Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; (Liber Isaiae 48, 18)
Non est pax impiis, dicit Dominus. (Liber Isaiae 48, 22)
Universi filii tui erunt discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis; (Liber Isaiae 54, 13)
Non est pax impiis, dicit Deus meus. (Liber Isaiae 57, 21)
Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”. (Liber Ieremiae 4, 10)
Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes: “Pax, pax”; et non est pax. (Liber Ieremiae 6, 14)
Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax. (Liber Ieremiae 8, 11)
Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Domini devorat ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax universae carni. (Liber Ieremiae 12, 12)