Trouvé 36 Résultats pour: Paulo

  • Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, (Actus Apostolorum 15, 22)

  • placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, (Actus Apostolorum 15, 25)

  • Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: “Transiens in Macedoniam, adiuva nos!”. (Actus Apostolorum 16, 9)

  • Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. (Actus Apostolorum 16, 14)

  • Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae; (Actus Apostolorum 16, 29)

  • Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace”. (Actus Apostolorum 16, 36)

  • Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae. (Actus Apostolorum 17, 4)

  • Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem. (Actus Apostolorum 17, 13)

  • Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “Noli timere, sed loquere et ne taceas, (Actus Apostolorum 18, 9)

  • Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; (Actus Apostolorum 18, 14)

  • Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli; (Actus Apostolorum 19, 30)

  • sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina