Trouvé 358 Résultats pour: Pater

  • Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te”. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)

  • Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. (Evangelium secundum Lucam 6, 36)

  • In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare”. (Evangelium secundum Lucam 10, 22)

  • Et ait illis: “Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; (Evangelium secundum Lucam 11, 2)

  • Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”. (Evangelium secundum Lucam 11, 13)

  • Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)

  • Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 39)

  • dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum”. (Evangelium secundum Lucam 12, 53)

  • Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”. (Evangelium secundum Lucam 13, 25)

  • Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)

  • Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam. (Evangelium secundum Lucam 15, 12)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina