Trouvé 495 Résultats pour: Pan
Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius. (Liber Proverbiorum 29, 5)
Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. (Liber Proverbiorum 29, 8)
HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. (Liber Proverbiorum 31, 14)
SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. (Liber Proverbiorum 31, 27)
Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)
Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)
Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. (Liber Ecclesiastes 11, 1)
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. (Liber Sapientiae 16, 20)
Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est mensae suae. (Liber Ecclesiasticus 14, 10)
Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! (Liber Ecclesiasticus 20, 18)