Mosaico decorativo

Trouvé 12332 Résultats pour: Os

  • Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)

  • Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; (Epistula II ad Corinthios 1, 8)

  • sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)

  • qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus, et adhuc eripiet; (Epistula II ad Corinthios 1, 10)

  • adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis. (Epistula II ad Corinthios 1, 11)

  • Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • Non enim alia scribimus vobis quam quae legitis aut etiam cognoscitis; spero autem quod usque in finem cognoscetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 13)

  • sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu. (Epistula II ad Corinthios 1, 14)

  • Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 15)

  • et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam. (Epistula II ad Corinthios 1, 16)

  • Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “Est” et “Non”! (Epistula II ad Corinthios 1, 18)

  • Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit “Est” et “Non”, sed “Est” in illo fuit. (Epistula II ad Corinthios 1, 19)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina