Mosaico decorativo

Trouvé 12332 Résultats pour: Os

  • Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)

  • Scriptum est enim in Lege Moysis: “Non alligabis os bovi trituranti”. Numquid de bobus cura est Deo? (Epistula I ad Corinthios 9, 9)

  • An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)

  • Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? (Epistula I ad Corinthios 9, 11)

  • Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)

  • Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem; (Epistula I ad Corinthios 9, 20)

  • his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; (Epistula I ad Corinthios 9, 21)

  • factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. (Epistula I ad Corinthios 9, 22)

  • Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. (Epistula I ad Corinthios 9, 25)

  • Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt (Epistula I ad Corinthios 10, 1)

  • et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus. (Epistula I ad Corinthios 10, 4)

  • Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10, 5)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina