Trouvé 12332 Résultats pour: Os
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. (Liber Exodus 24, 5)
Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos”. (Liber Exodus 24, 12)
Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)
senioribus ait: “Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos”. (Liber Exodus 24, 14)
hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum (Liber Exodus 25, 4)
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale. (Liber Exodus 25, 7)
Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud. (Liber Exodus 25, 9)
Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem. (Liber Exodus 25, 10)
et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero. (Liber Exodus 25, 12)