Trouvé 12332 Résultats pour: Os
et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi”. (Liber Genesis 32, 21)
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. (Liber Genesis 32, 26)
Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum. (Liber Genesis 33, 1)
Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)
Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt. (Liber Genesis 33, 4)
Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “Qui sunt isti tibi?”. Respondit: “Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo”. (Liber Genesis 33, 5)
Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)
Dixit Iacob: “Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)
Locutus est itaque Hemmor ad eos: “Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem, (Liber Genesis 34, 8)
et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis. (Liber Genesis 34, 9)
Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam”. (Liber Genesis 34, 10)
“Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis. (Liber Genesis 34, 14)