Mosaico decorativo

Trouvé 12332 Résultats pour: Os

  • Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)

  • computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 27)

  • Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum. (Liber Leviticus 25, 28)

  • Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. (Liber Leviticus 25, 29)

  • Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo. (Liber Leviticus 25, 30)

  • Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum. (Liber Leviticus 25, 31)

  • Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi. (Liber Leviticus 25, 32)

  • Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. (Liber Leviticus 25, 33)

  • Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis. (Liber Leviticus 25, 34)

  • Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. (Liber Leviticus 25, 36)

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)

  • et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. (Liber Leviticus 25, 41)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina