Trouvé 12332 Résultats pour: Os
Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos”. (Liber Leviticus 20, 27)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, (Liber Leviticus 21, 1)
Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 21, 8)
Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet (Liber Leviticus 21, 10)
Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum”. (Liber Leviticus 21, 15)
si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos. (Liber Leviticus 21, 20)
Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel. (Liber Leviticus 21, 24)
“Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 2)
Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)
Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen, (Liber Leviticus 22, 4)
Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 22, 9)
Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis. (Liber Leviticus 22, 11)