Trouvé 12332 Résultats pour: Os
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)
aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)
Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos. (Epistula ad Hebraeos 13, 23)
Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 24)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)
Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. (Epistula Iacobi 1, 10)
Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet. (Epistula Iacobi 1, 11)
Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius. (Epistula Iacobi 1, 18)
Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)
Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)