Trouvé 516 Résultats pour: Orationis Pater noster
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio; (Evangelium secundum Ioannem 14, 13)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 26)
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. (Evangelium secundum Ioannem 15, 1)
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. (Evangelium secundum Ioannem 15, 8)
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. (Evangelium secundum Ioannem 15, 9)
Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 27)