Trouvé 516 Résultats pour: Orationis Pater Noster
Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)
Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est; (Liber Psalmorum 33, 20)
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 44, 26)
Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula. (Liber Psalmorum 48, 15)
Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. (Liber Psalmorum 50, 3)
Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster, (Liber Psalmorum 67, 7)
pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo. (Liber Psalmorum 68, 6)
Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis. (Liber Psalmorum 68, 21)
Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae. (Liber Psalmorum 74, 12)
Deus, in sancto via tua; quis deus magnus sicut Deus noster? (Liber Psalmorum 77, 14)
Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. (Liber Psalmorum 84, 10)
Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. (Liber Psalmorum 85, 5)