Trouvé 1242 Résultats pour: Ope
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 12, 15)
Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes. (Liber II Paralipomenon 14, 11)
Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa (Liber II Paralipomenon 14, 12)
Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro”. (Liber II Paralipomenon 15, 7)
Nonne Aethiopes et Libyes magnus exercitus erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia, quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua? (Liber II Paralipomenon 16, 8)
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 16, 11)
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum”. (Liber II Paralipomenon 19, 3)
Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis”. (Liber II Paralipomenon 19, 11)
Et filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos; cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi mutuis concidere vulneribus. (Liber II Paralipomenon 20, 23)
Post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iudae cum Ochozia rege Israel, cuius opera fuerunt impiissima, (Liber II Paralipomenon 20, 35)
Prophetavit autem Eliezer filius Dodiae de Maresa contra Iosaphat dicens: “Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua”. Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis. (Liber II Paralipomenon 20, 37)
quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur. (Liber II Paralipomenon 24, 12)