Trouvé 773 Résultats pour: Omnis
Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos. (Liber I Maccabaeorum 13, 26)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)
Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manus Dei. (Liber II Maccabaeorum 7, 31)
Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. (Liber II Maccabaeorum 11, 6)
“Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis; 36 et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est”. (Liber II Maccabaeorum 14, 35)
Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt. (Liber Proverbiorum 1, 19)
quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius. (Liber Proverbiorum 3, 32)
Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam. (Liber Proverbiorum 13, 16)
Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens. (Liber Proverbiorum 16, 5)
“Malum est, malum est!” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur. (Liber Proverbiorum 20, 14)
Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est. (Liber Proverbiorum 21, 5)