Mosaico decorativo

Trouvé 963 Résultats pour: Omnia

  • Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae fecerat Israel. (Liber Iosue 24, 31)

  • sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria. (Liber Iudicum 2, 17)

  • Dixitque ei Gedeon: “Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: “De Aegypto eduxit nos Dominus”? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian”. (Liber Iudicum 6, 13)

  • Ingressus est itaque Gedeon et coxit haedum et de farinae ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei. (Liber Iudicum 6, 19)

  • Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut praeceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)

  • Dixeruntque ad invicem: “Quis hoc fecit?”. Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: “Gedeon filius Ioas fecit haec omnia”. (Liber Iudicum 6, 29)

  • Respondit is, cui loquebatur: “Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius”. (Liber Iudicum 7, 14)

  • stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt. (Liber Iudicum 7, 21)

  • nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobbaal Gedeon iuxta omnia bona, quae fecerat Israeli. (Liber Iudicum 8, 35)

  • Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: “Veni et impera super nos”. (Liber Iudicum 9, 14)

  • Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel. (Liber Iudicum 10, 16)

  • Cui respondit mulier: “Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset”. (Liber Iudicum 13, 23)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina