Trouvé 1504 Résultats pour: Omnes
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. (Liber II Paralipomenon 14, 13)
Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 15, 15)
Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda. (Liber II Paralipomenon 17, 19)
Dixitque Michaeas: “Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me”. Et ait: “Audite, populi omnes!”. (Liber II Paralipomenon 18, 27)
Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel. (Liber II Paralipomenon 21, 2)
Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel. (Liber II Paralipomenon 21, 4)
Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius. (Liber II Paralipomenon 21, 9)
Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae. (Liber II Paralipomenon 22, 1)
Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus. (Liber II Paralipomenon 26, 20)
Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae. (Liber II Paralipomenon 27, 7)
Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 6)
Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 15)