Trouvé 279 Résultats pour: Nomine

  • Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu. (Actus Apostolorum 4, 18)

  • Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum (Actus Apostolorum 5, 1)

  • dicens: “Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius”. (Actus Apostolorum 5, 28)

  • Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5, 34)

  • et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. (Actus Apostolorum 5, 40)

  • Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; (Actus Apostolorum 5, 41)

  • Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum; (Actus Apostolorum 8, 9)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. (Actus Apostolorum 8, 16)

  • Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “Anania”. At ille ait: “Ecce ego, Domine”. (Actus Apostolorum 9, 10)

  • Et Dominus ad illum: “Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat (Actus Apostolorum 9, 11)

  • et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat”. (Actus Apostolorum 9, 12)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina