Trouvé 601 Résultats pour: Nomen
et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 25)
Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 9)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 29)
Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
et imposuit Simoni nomen Petrum; (Evangelium secundum Marcum 3, 16)
Et interrogabat eum: “Quod tibi nomen est?”. Et dicit ei: “Legio nomen mihi est, quia multi sumus”. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “Sedete hic, donec orem”. (Evangelium secundum Marcum 14, 32)
Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. (Evangelium secundum Lucam 1, 13)