Trouvé 229 Résultats pour: Nolite
Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. (Epistula ad Galatas 5, 1)
Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet; (Epistula ad Galatas 6, 7)
Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, (Epistula ad Ephesios 4, 26)
et nolite locum dare Diabolo. (Epistula ad Ephesios 4, 27)
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. (Epistula ad Ephesios 4, 30)
Nolite ergo effici comparticipes eorum; (Epistula ad Ephesios 5, 7)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; (Epistula ad Ephesios 5, 11)
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. (Epistula ad Ephesios 5, 17)
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu (Epistula ad Ephesios 5, 18)
Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. (Epistula ad Ephesios 6, 4)
nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius (Epistula ad Colossenses 3, 9)
Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)