Trouvé 173 Résultats pour: Noli
Noli esse pusillanimis in oratione tua; (Liber Ecclesiasticus 7, 9)
Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)
Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 15)
Noli commutare amicum cum pecunia neque fratrem carissimum cum auro Ophir. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
Noli de mortuo inimico tuo gaudere; memento quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire. (Liber Ecclesiasticus 8, 8)
Noli fenerari homini fortiori te; quod si feneraveris, quasi perditum habe. (Liber Ecclesiasticus 8, 15)
Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. (Liber Ecclesiasticus 9, 7)
et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 19)
Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)
Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae. (Liber Ecclesiasticus 10, 29)