Trouvé 1390 Résultats pour: Negotiatum Regem David:
Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)
Misitque Ioab nuntios ad David dicens: “Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum; (Liber II Samuelis 12, 27)
Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba; cumque dimicasset, cepit eam. (Liber II Samuelis 12, 29)
Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde, (Liber II Samuelis 12, 30)
populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem. (Liber II Samuelis 12, 31)
Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David. (Liber II Samuelis 13, 1)
Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde. (Liber II Samuelis 13, 3)
Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: “Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius”. (Liber II Samuelis 13, 6)
Misit ergo David ad Thamar domum dicens: “Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum”. (Liber II Samuelis 13, 7)
Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi”. (Liber II Samuelis 13, 13)
Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. (Liber II Samuelis 13, 21)
Venitque ad regem et ait ad eum: “Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro, rex cum servis suis ad servum tuum”. (Liber II Samuelis 13, 24)