Mosaico decorativo

Trouvé 1390 Résultats pour: Negotiatum Regem David:

  • et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea, (Liber II Samuelis 8, 10)

  • quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: (Liber II Samuelis 8, 11)

  • Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus. (Liber II Samuelis 8, 13)

  • Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. (Liber II Samuelis 8, 14)

  • Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. (Liber II Samuelis 8, 15)

  • Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)

  • Et dixit David: “Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan?”. (Liber II Samuelis 9, 1)

  • “Ubi, inquit, est?”. Et Siba ad regem: “Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar”. (Liber II Samuelis 9, 4)

  • Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 5)

  • Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “Meribbaal”. Qui respondit: “Adsum servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 6)

  • Et ait ei David: “Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper”. (Liber II Samuelis 9, 7)

  • Dixitque Siba ad regem: “Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. (Liber II Samuelis 9, 11)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina