Trouvé 1075 Résultats pour: Moses Et Terram
et ad omnes, qui in Samaria et civitatibus eius et trans Iordanen usque in Ierusalem et Bathanam et Chelus et Cades et flumen Aegypti et Taphnas et Ramesses et omnem terram Gessen, (Liber Iudith 1, 9)
Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum. (Liber Iudith 1, 11)
Et indignatus est rex Nabuchodonosor ad omnem terram istam vehementer. Et iuravit per thronum et regnum suum se vindicaturum esse omnes fines Ciliciae et Damascenae et Syriae, sublaturum se gladio suo et omnes inhabitantes Moab et filios Ammon et omnem Iudaeam et omnes, qui in Aegypto, usquedum veniatur ad fines duorum marium. (Liber Iudith 1, 12)
Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum est verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicut locutus est. (Liber Iudith 2, 1)
Et denuntiabis eis, ut praeparent mihi terram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciem terrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam, (Liber Iudith 2, 7)
Et dixit Deus eorum, ut exirent de peregrinatione ipsorum et irent in terram Chanaan. Et inhabitaverunt ibi et repleti sunt auro et argento et pecoribus multis valde. (Liber Iudith 5, 9)
Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua. (Liber Iudith 5, 12)
Sed, cum recesserunt a via, quam disposuerat illis, exterminati sunt in bellis multis multum valde et captivi ducti sunt in terram non suam, et templum Dei eorum devenit ad solum, et civitates eorum comprehensae sunt ab adversariis. (Liber Iudith 5, 18)
Contestamur vobis caelum et terram et Deum eorum et Dominum patrum nostrorum, qui ulciscitur in nos secundum peccata nostra et secundum peccata patrum nostrorum, ut non faciat secundum verba haec in hac die”. (Liber Iudith 7, 28)
Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: “Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram”. (Liber Iudith 10, 19)
Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis. Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram”. (Liber Iudith 11, 23)
Et dixit ad eam Ozias: “Benedicta tu es, filia, a Deo excelso prae omnibus mulieribus, quae sunt super terram. Et benedictus Dominus Deus noster, qui creavit caelum et terram, qui direxit te in vulnus capitis principis inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 13, 18)