Trouvé 195 Résultats pour: Monte Sinai
Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci illius erant de tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 16)
Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus. (Liber I Samuelis 1, 1)
Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. (Liber I Samuelis 13, 2)
Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio. (Liber I Samuelis 14, 22)
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. (Liber I Samuelis 23, 14)
Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. (Liber I Samuelis 31, 1)
Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe. (Liber I Samuelis 31, 8)
Non se sic habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David; tradite illum solum, et recedam a civitate”. Et ait mulier ad Ioab: “Ecce, caput eius mittetur ad te per murum”. (Liber II Samuelis 20, 21)
dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte Domini”. Et ait rex: “Ego dabo”. (Liber II Samuelis 21, 6)
et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)
Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim; (Liber I Regum 4, 8)
Fueruntque Salomoni septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte, (Liber I Regum 5, 29)