Trouvé 5 Résultats pour: Moabitide
In diebus, quando iudices praeerant, facta est fames in ter ra. Abiitque homo de Bethlehem Iudae, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. (Liber Ruth 1, 1)
Et surrexit, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide; audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas. (Liber Ruth 1, 6)
Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere incipiebant. (Liber Ruth 1, 22)
Qui respondit: “Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide (Liber Ruth 2, 6)
Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide. (Liber Ruth 4, 3)