Trouvé 1188 Résultats pour: Mihi
THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)
DALETH. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis. (Lamentationes 3, 10)
SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die. (Lamentationes 3, 62)
et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)
Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)
Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. (Liber Baruch 4, 22)
Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. (Liber Baruch 4, 23)
Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me (Prophetia Ezechielis 2, 2)
Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “Ingredere et includere in medio domus tuae. (Prophetia Ezechielis 3, 24)
Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “Feci, sicut praecepisti mihi”. (Prophetia Ezechielis 9, 11)
ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. (Prophetia Ezechielis 11, 20)
Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi. (Prophetia Ezechielis 11, 25)