Trouvé 1188 Résultats pour: Mihi
sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi. (Liber Psalmorum 71, 24)
Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram. (Liber Psalmorum 73, 25)
Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion. (Liber Psalmorum 73, 28)
Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. (Liber Psalmorum 77, 2)
Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. (Liber Psalmorum 81, 12)
Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum; suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum. (Liber Psalmorum 91, 14)
Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? (Liber Psalmorum 94, 16)
Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei; (Liber Psalmorum 94, 22)
Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit mihi. (Liber Psalmorum 101, 3)
Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit. (Liber Psalmorum 101, 6)
Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant. (Liber Psalmorum 102, 9)
Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam. (Liber Psalmorum 109, 4)