Trouvé 582 Résultats pour: Mel
Melius est enim nos fieri illis in rapinam; erimus enim eis in servos et ancillas, et vivet anima nostra, et non videbimus mortem infantium nostrorum in oculis nostris et mulieres et filios nostros deficientes in animabus suis. (Liber Iudith 7, 27)
Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis; (Liber Iudith 8, 7)
Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior illa est, accipiat. (Liber Esther 1, 19)
Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)
Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)
Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. (Liber Iob 5, 5)
Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri. (Liber Iob 20, 17)
Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. (Liber Iob 33, 14)
Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius. (Liber Iob 34, 4)
Numquid pro te Deus satisfaciet, quia respuisti? Tu enim eliges, et non ego; et si quid nosti melius, loquere. (Liber Iob 34, 33)
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae. (Liber Iob 42, 12)
GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 9, 6)