Trouvé 230 Résultats pour: Meis
Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. (Liber Psalmorum 57, 7)
Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me. (Liber Psalmorum 59, 2)
extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae. (Liber Psalmorum 69, 9)
Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, (Liber Psalmorum 73, 16)
Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset! (Liber Psalmorum 81, 14)
Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint, (Liber Psalmorum 89, 31)
Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. (Liber Psalmorum 89, 35)
“Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari”. (Liber Psalmorum 105, 15)
David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. (Liber Psalmorum 110, 1)
Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam. (Liber Psalmorum 116, 2)
In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. (Liber Psalmorum 119, 13)
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. (Liber Psalmorum 119, 103)