Mosaico decorativo

Trouvé 1637 Résultats pour: Mea

  • “Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea”. Quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 2)

  • Invenerunt me vigiles, qui circumeunt civitatem: “Num, quem diligit anima mea, vidistis?”. (Canticum Canticorum 3, 3)

  • Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae. (Canticum Canticorum 3, 4)

  • Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de monte Galaad; (Canticum Canticorum 4, 1)

  • Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. (Canticum Canticorum 4, 7)

  • Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui. (Canticum Canticorum 4, 9)

  • Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)

  • Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus; (Canticum Canticorum 4, 12)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. (Canticum Canticorum 5, 2)

  • “Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?”. (Canticum Canticorum 5, 3)

  • Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli. (Canticum Canticorum 5, 5)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina