Mosaico decorativo

Trouvé 1637 Résultats pour: Mea

  • David. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo? (Liber Psalmorum 27, 1)

  • Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. (Liber Psalmorum 27, 2)

  • Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. (Liber Psalmorum 27, 4)

  • Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me. (Liber Psalmorum 27, 7)

  • De te dixit cor meum: “Exquirite faciem meam!”. Faciem tuam, Domine, exquiram. (Liber Psalmorum 27, 8)

  • Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 27, 9)

  • Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. (Liber Psalmorum 27, 10)

  • Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. (Liber Psalmorum 28, 2)

  • Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae; (Liber Psalmorum 28, 6)

  • Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. (Liber Psalmorum 30, 4)

  • Ego autem dixi in securitate mea: “Non movebor in aeternum”. (Liber Psalmorum 30, 7)

  • ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. (Liber Psalmorum 30, 13)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina