Trouvé 1637 Résultats pour: Mea
Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam viam meam, (Liber II Samuelis 22, 33)
docens manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. (Liber II Samuelis 22, 35)
Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae. (Liber II Samuelis 22, 47)
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam. (Liber II Samuelis 23, 2)
Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare? (Liber II Samuelis 23, 5)
iuravit rex et ait: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber I Regum 1, 29)
dixit ad eos: “Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon, (Liber I Regum 1, 33)
Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Quae dixit ad eum: “Loquere”. (Liber I Regum 2, 16)
Dixitque ei: “Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam”. (Liber I Regum 2, 20)
Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos”. (Liber I Regum 3, 14)
Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae”. (Liber I Regum 5, 23)
“Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum; (Liber I Regum 6, 12)