Trouvé 1637 Résultats pour: Mea
THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)
CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)
SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)
ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. 1 (Lamentationes 3, 1)
BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea. (Lamentationes 3, 4)
GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam. (Lamentationes 3, 8)
GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. (Lamentationes 3, 9)
DALETH. Semitas meas subvertit et confregit me, posuit me desolatam. (Lamentationes 3, 11)
VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum. (Lamentationes 3, 17)
VAU. Et dixi: “Periit splendor meus et spes mea a Domino”. (Lamentationes 3, 18)
ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae, absinthii et fellis. (Lamentationes 3, 19)
ZAIN. Memoria memor est et tabescit in me anima mea. (Lamentationes 3, 20)