Trouvé 338 Résultats pour: Manum
Et ait homini habenti manum aridam: “Surge in medium”. (Evangelium secundum Marcum 3, 3)
Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “Extende manum”. Et extendit, et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)
et tenens manum puellae ait illi: “Talitha, qum!” — quod est interpretatum: “Puella, tibi dico: Surge!” - . (Evangelium secundum Marcum 5, 41)
Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. (Evangelium secundum Marcum 7, 32)
Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “Vides aliquid?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 23)
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. (Evangelium secundum Marcum 9, 27)
Et extendens manum tetigit illum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim lepra discessit ab illo. (Evangelium secundum Lucam 5, 13)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “Surge et sta in medium”. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “Extende manum tuam”. Et fecit; et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Lucam 6, 10)
Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “Puella, surge!”. (Evangelium secundum Lucam 8, 54)
Ait ad illum Iesus: “Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes (Evangelium secundum Lucam 15, 22)