Trouvé 650 Résultats pour: Manu
Et dicitis: “Quantus labor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus. (Prophetia Malachiae 1, 13)
Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra; (Prophetia Malachiae 2, 13)
cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)
Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis. (Evangelium secundum Marcum 1, 31)
“Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo””. (Evangelium secundum Marcum 14, 58)
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos; (Evangelium secundum Lucam 1, 71)
ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili”. (Evangelium secundum Lucam 3, 17)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)
Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris. (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)
Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali, (Actus Apostolorum 3, 7)