Trouvé 3589 Résultats pour: Man
Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 7, 12)
sicut scriptum est: “Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum”. (Epistula II ad Corinthios 9, 9)
Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. (Epistula II ad Corinthios 9, 10)
Ipse autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis; (Epistula II ad Corinthios 10, 1)
nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos. (Epistula II ad Corinthios 11, 6)
et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius. (Epistula II ad Corinthios 11, 33)
Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; (Epistula ad Galatas 1, 18)
quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. (Epistula ad Galatas 2, 5)
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”. (Epistula ad Galatas 3, 10)
Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; (Epistula ad Galatas 3, 11)
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)